monumenta.ch > Ambrosius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 7, 31
Quantas Moyses a populo illatas absorbebat contumelias : et cum Dominus in insolentes vindicare vellet; se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret! Quam miti sermone post iniurias appellabat populum, consolabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus: et cum Deo constanter loqueretur ; homines tamen humili et grata appellatione affari solebat! Merito aestimatus est supra homines, ut et vultum eius non possent intendere , et sepulturam eius non repertam crederent ; quia sic sibi totius plebis mentes devinxerat, ut plus eum pro mansuetudine diligerent, quam pro factis admirarentur .